monumenta.ch > Ambrosius > 31 > 32 > 7 > sectio 75 > 1 > bkeCod.32.109r > bnf4871.335 > 28 > ubk4°Ms.theol.26.47 > ubk4°Ms.theol.26.60 > sectio 473 > 52 > sectio 748 > sectio 88 > bkeCod.32.124v > 32.170v > bnf6637.20 > ubk4°Ms.theol.26.175 > sectio 82 > ubk4°Ms.theol.26.17 > 18 > Romanorum. > bbb264.236 > bnf6637.174 > sectio 283 > bbb264.122 > sectio 9 > csg214.69 > sectio > sectio 15 > sbsMin.75.1r > bnf6637.31 > 30 > uwbM.p.th.f.12.18 > bkeCod.32.44r > Isaias, 19 > sectio 805 > 44
Ambrosius, De apologia David, § 43 <<<     >>> § 45

§ 44

1 in multum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me.
2 non tam saepius quam plenius lauari petit, ut conceptam sordem possit eluere.
3 nouerat secundum legem pleraque <qui>dem mundandi esse subsidia, sed nullum plenum atque perfectum.
4 ad illud ergo perfectum tota intentione festinat, quo iustitia omnis impletur, quod est baptismatis sacramentum, sicut ipse docet dominus Iesus.
5 nam cum uenisset ad Iohannem, ait Baptista: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit dominus: sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam.
6 sed posteaquam baptizatus est Christus et spiritus sanctus super eum tamquam columba descendit et pater filium signauit e caelo, iustitia omnis impleta est.
7 ideo propheta dicit: in multum laua me ab iniustitia mea; grandis enim squalor et macula I non exiguo, sed multo aufertur lauacro.